- PRIMUS
- I.PRIMUSEpiscopus, Alexandrinus A. C. 10.II.PRIMUSVide suprâ Primas, et infra Princeps.III.PRIMUSapud Suidam, Πρίμος καὶ Κερεάλιος ἐις τὴν Ρ´ωμαίαν εἰσέβαλον, πρῶτον μὲν ἐις λάρνακας μετα τȏυ νεκρῶν δἰ ἀγγέλων τινῶν καὶ ἐις ἀῥῥίχους ὀπώρας ἐχούσας ἢ καλάμας ὀρνιθευτῶν τὰ γράμματα ἐμβαλόντες, Primus et Cerealius in Romanorum ditionem irruperunt. Et primum quidem, arcis, quibus mortui efferebantur, inferendo, aut cum fiscinis fructuum missitando, aut inter calamos aucupatorios occultando, epistolas invicem communicârunt. E quo Suidae loco, quidam astruentes, Primum quendam Cerealium instituisse apud Romanos, ut cadavera arcis conderentur, cum antea comburi moris esset, merito ridentur a Salmasio ad Solin. p. 1205.IV.PRIMUSin Fragmentis LL. superstitibus, apud Frontin. de Aquaeduct. l. 2. Tribus Sergia principium fuit: Pro tribu Sext ..... L. F. Varro primus scivit. Item, C. Antonius, M. F. Cn. Cornelius .... F. C. Fundanius, C. F. TRR. pl. dess. plebem. iure. rogarunt. plebesque. iure. scivit. Pro. tribu .... primus scivit etc. is est, qui in praerogativa centuria primus suffragium tulit. Quae enim praerogativa inter coeteras auctoritas erat, eadem pene apud ipsas praerogativas fuit eorum, qui in illis scivissent primi. Itaque honori quoque id illis ducebatur, atque, ut Senatus consultis qui scribendo affuissent, ita Legibus et Plebiscitis qui primi scivissent. eorum tamquam auctorum nomina prae coeteris praescribebantur. Unde Cic. Orat. pro Domo, a Clodio in aes nomen Sedulii incisum, ut qui primus scivisset, testatur; cui tales proin principes ordinis dicti sunt, pro Plancio etc. Quam in rem vide plura apud I. Frid. Gronov. Observat l. 4. c. 1. et hic passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.